monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 32
Cumque ista praeceperit Deus, non inclinaverunt aurem suam, mentis utique, non carnis; sed induraverunt cervicem suam, reiicientes iugum Legis, et per metaphoram indomitorum animalium habentes similitudinem. Videamus quod sit praemium eorum, qui non portant onera in die sabbati, et sanctificant illum. Ingredientur, inquit, per portas civitatis huius reges, quorum cor in manu Dei est, et qui regnant corporibus suis , et principes sedentes super solium David, ut Christi imitentur exemplum, et ascendentes in curribus, et equis, de quibus scriptum est; Currus Dei decem millibus, multiplex millia laetantium, Dominus in eis in Sinai in sancto . Et alibi: Equitatio tua salus . Omnis vir qui confitetur Deum, et qui habitat in Ierusalem, de qua dictum est: Factus est in Salem , id est, in pace, locus eius, et habitatio eius in Sion , et habitabitur Ecclesia Dei in aeternum.