monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 31
Et omne opus ne faciatis, vel servile, vel illud de quo scriptum est: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet ; sed illud opus operandum, de quo Salvator loquitur; Operamini opus, quod non perit . Santificate, inquit, diem sabbati, ut omne tempus vitae nostrae in sanctificatione ducamus, sicut fecerunt patres nostri Abraham, Isaac, et Iacob.