monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 30
Et erit, inquit, si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati: et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in ea omne opus, ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David: et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iuda et habitatores Ierusalem, et habitabitur civitas haec in sempiternum. Et venient de civitatibus Iuda, et de circuitu Ierusalem, et de terra Beniamin, et de campestribus, et de montosis , et ab austro, portantes holocaustum et victimas (sive thymiamata) et sacrificium (sive manna) et thus, et inferent oblationem (sive laudem) in domum Domini. Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem, et non exstinguetur. Ne praeceptum sabbati instauratum per Ieremiam in frustra discerperem, totum ponere placuit, ut simul omnia cognoscamus. Custodit animam suam, qui non portat pondera peccatorum in die quietis et sabbati: nec infert ea per portas Ierusalem, quas virtutes debemus accipere. Et nolite, inquit, eiicere onera de domibus vestris. Non enim portanda sunt, sed penitus abiicienda.