monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 28
Haec dicit Dominus ad me: Vade et sta in porta (sive in portis) filiorum populi: per quam (sive per quas) ingrediuntur reges Iuda, et egrediuntur, in cunctis portis Ierusalem, et dices ad eos; Audite verbum Domini, reges Iuda, et omnis Iuda (sive Iudaea) cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas has. Quoniam, inquit, verba tua audire contemnunt, nec ad te veniunt, ut requirant quae sit sententia Dei, tu perge ad locum celeberrimum, vel portam templi, vel urbis, per quas reges et omne vulgus ingreditur et egreditur, ut necessitate cogantur audire, et importune, opportune praedices verbum Domini : nec ulla apud eos remaneat excusatio, quod ideo non fecerint, quia non audierint.