monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 24
Illis autem, inquit, ista dicentibus, ego non sum turbatus, nec laboravi te pastorem sequens, sive, post tua ingrediens vestigia. Nec hoc fui fine contentus, sed diem hominis non desideravi, vel vitam longiorem, vel prospera quaeque huius saeculi. Ipsumque vocat testem, quem et iudicem: Tu nosti. Sequitur: Quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo; ut numquam mentitus sit, et Domini voluntati adversa non dixerit.