monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 23
Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? Veniat. Ego autem non sum turbatus te pastorem sequens (sive non laboravi sequens te), et diem hominis non desideravi: tu scis. Quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo (sive ante faciem tuam est). Non sis mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis (sive non fias mihi alienus, parcens mihi in die pessimo). Qui non putant ventura, quae dicta sunt, loquuntur ad Prophetam: Ubi est verbum Domini? Veniat: dissimulationem sententiae, dilationem arbitrantes.