monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.225 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 22
Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es. Multi medici in Evangelio haemorrhousam curaverant, quae omnem substantiam suam perdiderat in eis, et tamen a nullo curari potuit, nisi ab eo, qui verus est medicus, et cuius sanitas in pennis eius. Unde et nunc Propheta a populo passus opprobria, et crebro insidiis circumventus, ab eo curari et salvus fieri cupit, cuius vera laus, veraque medicina est.