monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 20
E contrario qui derelinquunt Dominum, confundentur confusione perpetua, et recedentes, sive declinantes ab eo, scribentur in terra, deleti de libro viventium. Sicut enim, qui potest cum Apostolo dicere: Noster autem municipatus in coelo est , in coelestibus scribitur: sic qui derelinquit Dominum, vel declinat ab eo, scribetur in terra cum his, qui terrena sapiunt.