monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 18
Perdix fovit (sive congregavit) quae non peperit. (Et ut LXX transtulerunt: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit.) Fecit divitias suas non cum iudicio. In dimidio dierum suorum relinquet eas (sive in dimidio dierum eius relinquent eum) et in novissimo suo erit insipiens. Aiunt Scriptores naturalis historiae, tam bestiarum et volucrum, quam arborum herbarumque (quorum principes sunt apud Graecos, Aristoteles et Theophrastus, apud nos Plinius Secundus), hanc perdicis esse naturam, ut ova alterius perdicis, id est, aliena furetur, et eis incubet foveatque: cumque fetus adoleverit, avolare ab eo, et alienum parentem relinquere. Huiuscemodi divites sunt, qui aliena diripiunt, et absque cogitatione iudicii Dei, faciunt divitias non cum iudicio, quas in medio tempore relinquunt, subita morte subtracti , quando dicitur eis: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, quae autem praeparasti, cuius erunt ? nihilque insipientius, quam non providere novissima, et brevia putare perpetua. Alii vero et propter superiorem historiam, et propter alteram qua dicunt, perdicem esse pugnacissimum et immundum, ita ut victum polluat, diabolum sub eius nomine interpretantur, quod alienas sibi divitias congregarit dicens ad Dominum: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me . Quem relinquent divitiae suae, quae male ab eo fuerant congregatae; et per Apostolos convertentur ad Dominum: et qui sibi videbatur esse prudentissimus, erit omnium iudicio insipiens. Quodque a LXX dicitur: Clamavit perdix, ad haereticorum personam referendum est, quod perdix iste diabolus clamaverit per principes haereticorum, et congregaverit quae non peperit, et deceptorum sibi multitudinem congregarit, quae postea dimittat cum: et omnium iudicio stultissimus comprobetur.