monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 16
Melius autem est, ut simpliciter accipiamus, quod nullus cogitationum secreta cognoscat nisi solus Deus: dixerat enim supra: Maledictus homo qui spem habet in homine. Et e contrario: Benedictus vir qui confidit in Domino. Unde ne hominum putaremus certum esse iudicium, intulit, omnium propemodum corda esse perversa, dicente Psalmista: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo : haud dubium quin cogitationibus. Et in Genesi: Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore . Et iterum: Sensus enim et cogitatio humani cordis ab adolescentia sua prona sunt in malum . Per quae discimus solum Deum nosse cogitationes eorum.