monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 15
Pravum est cor omnium , et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes, qui do unicuique iuxta vias suas, et iuxta fructum adinventionum suarum. LXX: Profundum est cor super omnia, et homo est, quis cognoscet eum? et caetera similiter. Verbum Hebraicum ENOS quatuor litteris scribitur, ALEPH et NUN et VAU et SIN. Si igitur legatur ENOS, homo dicitur, si autem ANUS, inscrutabile, sive desperabile: eo quod nullus cor hominum valeat invenire. Symmachus vero hunc locum ita interpretatus est: Inscrutabile cor omnium: vir autem quis est qui inveniat illud? Solent quidam nostri, bono quidem voto, sed non secundum scientiam, uti hoc loco contra Iudaeos, quod homo sit Dominus atque Salvator, secundum dispensationem carnis assumptae, nullusque possit nativitatis eius scire mysterium, secundum illud quod scriptum est: Generationem eius quis enarrabit ? nisi solus Deus qui arcana rimatur, et reddit unicuique secundum opera sua.