monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.225 > sectio 22 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 14
Super aquas autem, Spiritus sancti gratiam, diversas donationes . Quod ad humorem mittit radices suas: ut a Domino accipiat ubertatem. Sed et aliter possumus dicere, quod de siccitate Iudaica translati simus in baptismatis gratiam sempiternam. Et non, inquit, timebit, cum venerit aestus, vel tempus persecutionis, vel dies iudicii: Et erit folium eius viride, sive erunt in eo ramusculi frondentes: ut numquam timeat siccitatem, sed cunctarum virtutum germinet gratiam. Cumque tempus, sive annus, venerit siccitatis, non metuet, quando Dominus iratus mandaverit nubibus, ne pluant super Israel imbrem . Quodque sequitur: nec desinet facere fructum, illud locus qui in Marco scriptus est, quod venerit Dominus ad ficum, et non invenerit in ea fructum, quia nondum erat tempus, et maledixerit ei, ut fructus non faciat in aeternum, exponere poterit . Qui enim confidit in Domino, et Dominus est fiducia eius, etiam in tempore Iudaicae siccitatis non metuet; sed semper afferet fructum, credens in eum, qui semel pro nobis mortuus est, et ultra non moritur , et dicit: Ego sum vita .