monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 12
Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus spes (sive fiducia) eius: et erit quasi lignum, quod transplantatum est (sive fructiferum) super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit, cum venerit aestus: et erit folium eius viride (sive ramusculi eius frondentes): et in tempore (sive anno) siccitatis non erit sollicitum (sive non timebit) nec aliquando desinet facere fructum. Illud de Iudaeis dictum sit et haereticis, qui spem habent in homine, in Christo videlicet suo, quem non Filium Dei, sed purum hominem putant esse venturum.