monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 10
Quod si nobis oppositum fuerit, quod et nos credamus in eo, qui dicit: Nunc autem quaeritis me interficere hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo, hoc Abraham non fecit: vos facitis opera patris vestri : respondebimus illud Apostolicorum: Et si Christum secundum carnem aliquando cognovimus, sed nunc iam non novimus. Denique idem Apostolus in principio Epistolae suae scribit ad Galatas: Paulus Apostolus non ab hominibus , neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, et qui mecum sunt omnes fratres . Si enim mors absorpta est in victoria , quare non carnis humilitas, quae propter humanam salutem assumpta est, in divinitatis transierit maiestatem, ut fecerit utrumque unum; et non adoremus creaturam, sed Creatorem, qui est benedictus in saecula? Maledictus est igitur, non solum qui spem habet in homine, sed qui ponit carnem brachium suum, id est, fortitudinem suam, et quidquid egerit, non Domini clementiae, sed suae putaverit esse virtutis.