monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 7
Pudet me contentionis nostrorum, qui Hebraicam arguunt veritatem. Iudaei contra se legunt, et quid pro se sit, nescit Ecclesia. Unde nos qui sumus filii Apostolorum recordamur iniquitatum prioris populi, et iuste eos perpessos esse testamur. Possunt autem excelsa, quae Hebraice dicuntur BAMOTH, et contra haereticos accipi, qui posuerunt in excelsum os suum, et lingua eorum transivit super terram.