monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 4
Ipsi enim dixerunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros . Unde exaratum sive insculptum est in cornibus altarium, sive ararum eorum, ut opera sacrilega in aeternam memoriam perseverent. Si autem hoc ita est, ubi illud quod anus delira confingit, posse hominem sine peccato esse, si velit, et facilia Dei esse mandata?