monumenta.ch > Ambrosius > sectio 233 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 3
Gentium peccata deleta sunt, quia conversae ad Dominum ab extremis terrae audierunt illud: Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. Quia confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum . Et de quibus dixerat ad Moysen: Dimitte me, ut interficiam populum istum, et faciam te in gentem magnam . Peccatum autem Iudae indelebile, et, ut ita dicam, nulla ratione abolendum, scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, qui Hebraice dicitur SAMIR; non quo ullus unguis sit, qui appelletur Samir; sed quo lapis adamantinus (qui ex eo quod indomitus sit et infrangibilis, hoc nomen accepit) tantum nitorem habeat et levitatem, ut absque ullo impedimento in eo scribi possit stylo ferreo: ut dura ferri materies scribat in duriori tabula adamantina, et duret quod scriptum est, in perpetuum.