monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 2
Quod cur a Septuaginta praetermissum sit, nescio; nisi forsitan pepercerunt populo suo: sicut et in Isaia eos fecisse manifestum est: Quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse ; multaque huiuscemodi, quae si voluero cuncta digerere, non dicam libro, sed libris opus erit.