monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.165 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 26
Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? Et hoc gentes loquuntur , quae venerunt ad Salvatorem ab extremis terrae, suggillantes ignorantiam tam suam quam maiorum suorum, quia putaverunt ab homine fieri deos, cum Dei sit homines facere.