monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 23
Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis (sive malorum). Omnis hominum fortitudo, sine Dei virtute, quae Christus est, imbecilla reputatur et nihili. Unde confugiendum est ad Dominum, atque dicendum est: Domine, refugium factus es nobis, in generatione et generatione . Et in alio loco: Qui habitat in adiutorio Altissimi; in protectione Dei coeli commorabitur . Dies autem tribulationis, sive malorum, illa intelligenda est, de qua dicit et Apostolus: Ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam: Et, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt .