monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 22
Hi autem qui postea transferendi sunt, contaminaverunt terram Domini in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem eius, ut omnis mundus subditus fiat Deo: et nequaquam suo merito, sed illius misericordia conservetur. Quod hic de Hebraico posuimus: Non sunt abscondita ea a facie mea, in Septuaginta non habetur.