monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 21
Servus enim qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multum . Sciendumque quod in Hebraico positum sit, primum, et in Septuaginta editione praetermissum. Quando autem dicit: Reddum primum duplices iniquitates, et peccata eorum, subostendit, quod postquam receperint mala, recepturi sint et bona.