monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 19
Hoc autem Dominus fecisse se dicit: quia respexerit vias eorum, et reddiderit iniquitates, quibus contaminaverant terram, simulacra venerantes, et abominationibus idolorum polluerant haereditatem eius. Nostri autem rectius et melius, haec de futuro vaticinatum Prophetam putant. Quia enim supra dixerat: Reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum, nunc ostendit quomodo reducendi sint, quod primum mittat Apostolos, quibus Salvator dixit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum . Et postea venatores, quos vel ecclesiasticos viros, vel Angelos possumus accipere, qui postquam consummationis tempus advenerit, venentur sanctos quosque de montibus dogmatum excelsorum, et de collibus bonorum operum, et de cavernis petrarum, Apostolis et apostolicis viris.