monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 18
Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quibus contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam. Diversa huius capituli interpretatio est. Iudaei enim autumant significari Chaldaeos, qui sub piscatorum nomine describuntur, et postea Romanos, qui venatoribus comparantur, et de montibus collibusque et cavernis petrarum, infelicem populum sunt venati.