monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 17
Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum, quia oculi mei super omnes vias eorum. Non sunt abscondita ea a facie mea, et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis.