monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 13
Quod autem intulit: Die ac nocte, perpetuam peccantium ostendit in scelere perseverantiam, dum et in diebus flagitiis, et in noctibus libidini serviunt. Qui non dabunt, inquit, vobis requiem. Haud dubium quin falsos deos significet, de quibus dixit: Et servietis ibi diis alienis. Quidquid ergo peccamus, quidquid die et nocte facimus, et malorum operum perpetramus, imperium est daemonum, qui numquam nobis dant requiem, sed semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum.