monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 12
Ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. Et eiiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos, et patres vestri, et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Semel a Domino derelicti, faciunt ea quae non competunt, ut vadant post desideria cordis sui mali, de quo exeunt cogitationes pessimae , et idcirco de Ecclesia separantur, ut vadant in terram longinquam, quam nec ipsi, nec patres eorum noverant priusquam peccarent, ut ibi serviant diis alienis, qui non sunt dii, sed eorum putantur errore qui eos colunt.