monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 11
A quo enim quis vincitur, eius et servus est. Et adoraverunt eos: Adorat enim unusquisque quod diligit. Et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. Sacerdotum est proprie, non solum docere, sed et facere legem: ut nequaquam verbis subiectos sibi populos et creditum gregem, sed exemplis doceant. Ac ne forte dicerent, iniusta est sententia: patres comedere uvam acerbam (Infra, XXXI), et dentes filiorum obstupescere , infert: Sed et vos peius operati estis quam patres vestri; ut super his qui patribus peiora peccaverint, iusta supplicia deferantur.