monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 9
Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii, et vocem laetitiae: vocem sponsi, et vocem sponsae. Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro? Dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus: et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.