monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 6
Dicit et alibi Scriptura divina: Date vinum his, qui in luctu sunt ; ut videlicet obliviscantur doloris. Praecipitur ergo Prophetae, ne ullum de populo consoletur, ne se misceat inimicorum Dei conviviis, ne iusta celebret super funeribus defunctorum. Aliud est enim mori communi lege naturae, aliud Dei occidisse sententia. Abstuli, inquit, pacem meam de populo isto, et misericordia indigni sunt: nullique aetati parcam, sed et grandes et parvi pariter interibunt, ita ut sepultura quoque careant.