monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 5
Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuum, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. Et domum convivii non ingredieris , ut sedeas cum eis, et comedas et bibas. Apostolus praecipit, cum his qui aversentur Deum, nec cibum quidem esse sumendum . Etamplius, Nec ave quidem huiusmodi dixeritis . Et salvator Apostolis interdicit, ne quemquam in itinere salutent . Unde et Elisaeus pergenti ad sanandum puerum Giezi, salutationem interdicit . Moris autem est lugentibus ferre cibos et praeparare convivium, quae Graeci περίδειπνα vocant, et a nostris vulgo appellantur parentalia: eo quod parentibus iusta celebrentur.