monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 2
Aliud est enim facere, quod per se bonum sit, aliud ideo concedi, ne peiora faciamus . Dicit enim et ipse causas, cur velit adolescentulas viduas nubere, inferens: Iam enim quaedam earum abierunt retro post Satanam . Simulque praeceptor continentiae, et perpetuae castitatis, et aequalem se blasphemans Deo, laudat terna quaternaque coniugia, quae ego non tam coniugia dicam, quam miseriarum solatia et extremam tabulam naufragorum : nisi forte tribuit indulgentiam Amazonibus suis, ut usque ad decrepitam senectutem bella libidinum experiantur. Cur autem Propheta arceatur uxorem ducere, causa perspicua est, quod obsidione vicina, pestilentia, et gladio, et fame, universi intereant, et tantus sit numerus morientium, ut sepulturae vincatur officium, sed instar sterquilinii iaceant cadavera, volatilibus bestiisque laceranda.