monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 1
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Noli accipere uxorem, et non sint tibi filii et filiae in loco isto. Quia haec dicit Dominus, super filios et filias quae generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe nati sunt in terra hac, mortibus aegrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terrae erunt, et gladio et fame consumentur, et erunt cadavera eorum in escam volatilibus coeli et bestiis terrae. Si tempore imminentis captivitatis vetatur Propheta uxorem ducere, ne tribulationem carnis habeat; et super dolorem proprium uxoris quoque ac liberorum miseriis torqueatur, quanto magis Apostolus iubet , quia abbreviatum tempus est, et imminet consummatio, ut etiam qui habent uxores, sic sint quasi non habeant! Unde superflua novi haeretici (Ioviniani) reprehensio, qua docuimus digamiam et trigamiam non ex lege descendere, sed ex indulgentia.