monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 34
Debent enim illi tui imitatores esse, et non tu eorum. Nec reformides, et dicas: Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea fortis, sive desperabilis, ut me desperem posse curari. Dabo enim te quasi murum aeneum atque fortissimum, ut contra adversarium omni resistas robore; et me habeas adiutorem et liberem te de manu pessimorum, sive pestilentium, et redimam te, vel meo sanguine, vel in praesentiarum meo auxilio.