monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 31
Nec habui intervalla doloris mei, sed iugi miseria deprimebar, ut nulla exspectarem remedia. Praevaluerunt enim qui contristabant me, et facta est plaga mea fortis. Sed in hoc habui consolationem, quod fuerit quasi aqua mendax, atque praeteriens. Sicut enim aquae praetereuntes dum fluunt, videntur et dilabuntur: sic et omnis impetus inimicorum, te adiuvante, praeteriit. Utinam Dominus praestet et nobis non sedere in concilio ludentium, et eorum qui futura non cogitant: nec adversis cedere , sed semper Dei sententiam formidare, et dicere cum Propheta: Solus sedebam: quia amaritudine repletus sum. Gaudeat igitur in praesenti tempore, nequaquam consilium sapientium, sed arcanum secretumque ludentium; mihi adhaerere Deo bonum sit, ponere in Deo spem meam, saturari opprobriis, et iudicis mei exspectare sententiam: quae cum finis advenerit, opere monstrabit omnem tristitiam et amaritudinem instar aquarum fluentium pertransiisse.