monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 29
Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum (sive metuebam) a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me. Quare factus est dolor meus perpetuus (sive quare qui contristant me, confortantur) et plaga mea desperabilis renuit curari (sive plaga mea fortis, unde curabor)? Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium (sive quasi aqua mendax non habens fidem). Haec Hebraei ex persona Ierusalem dici arbitrantur: quod sola sederit, et amaritudine repleta sit, et factus sit dolor eius perpetuus; et quomodo aquae pertranseunt, sic verba Prophetarum, quibus sibi prospera pollicebantur, transisse mendaciter. Melius autem, ut ex persona Prophetae haec dici accipiamus, sermonibus sancti viri, qui non sederit in concilio, sive secreto ludentium, quod timuerit impendentem sibi manum Dei: sive magis gloriatus sit, se malorum non habere consortium. Solus, inquit, sedebam, secundum illud quod scriptum est: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.