monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 24 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 28
Unde dicit: Inventi sunt sermones tui, quos meo ore loquebaris. Et comedi eos, hoc est, in cibum mihi versi sunt; sive iuxta Symmachum: Suscipiebam eos, ut mihi in laetitiam verterentur, qui dudum fuerant in opprobrium. Unde et Babylonii confitentur impleta, quae Ieremias futura praedixerat: Sive hic sensus est: Sensi angustias: miserias pertuli populi persequentis; sed tamen gavisus sum, me tuis paruisse praeceptis: et propter nomen tuum dura perpessus sum.