monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 27
Tu scis, Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his, qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium. Inventi sunt sermones tui, et comedi eos (sive ab his, qui reprobant sermones tuos, consume eos). Et factum est mihi (sive erit mihi) verbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Dominus Deus exercituum. Hoc quod diximus, Tu scis, in LXX non habetur. Felix est autem illa conscientia, quae pro Deo sustinet opprobrium.