monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 22
Iungitque vel Propheta vel Dominus, et ait: Fiat, Domine , dirigentibus illis, hoc est, eveniant mihi maledicta, quae loquuntur inimici; et illi dirigantur in bonum, si non in tempore tribulationis eorum et angustiae, quando eos vastabat inimicus, et capere festinabat, steti in conspectu tuo, et rogavi te pro illis, et dixi: Pater, ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt . Sed et Ieremiam saepe deprehendimus in hoc volumine rogasse pro populo.