monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 21
Denique et in praesentiarum cum te cuperent inimici opprimere, affui tibi, et meo es protectus auxilio. Hoc autem tam ad Ieremiam, quam secundum dispensationem carnis assumptae, referri potest ad Salvatorem. Pro eo quod nos iuxta Hebraicum interpretati sumus: Omnes maledicunt mihi, usque ad eum locum ubi scriptum est, in tempore tribulationis adversus inimicum, in editione Vulgata ita scriptum reperi: Fortitudo mea defecit in his, qui maledicunt mihi; fiat, Domine, dirigentibus illis, si non astiti tibi in tempore afflictionis eorum, et in tempore tribulationis eorum, in bona contra inimicum. Et est sensus: Fortitudo mea defecit in his, qui maledicunt mihi. Non enim intelligunt virtutem meam, quae in infirmitate perficitur, et quanto plus mihi maledixerint, tanto mea in illis plus deficit fortitudo.