monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 17
Vere autem Domino competit Salvatori, qui loquitur in Evangelio: In iudicium ego in istum mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant : de quo scriptum est: Ecce hic est positus in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum cui contradicetur . Quis enim philosophorum, quis gentilium, quis haereticorum non iudicat Christum, ponentium ei leges nativitatis, et passionis, resurrectionisque suae substantiae? Nec mirum iuxta assumpti corporis veritatem, Christum dicere: Vae mihi mater mea; cum et in alio loco perspicue personae eius conveniat quod dicitur: Vae mihi quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in vindemia, non habens spicam, ut comedat primitiva . Et ne putemus gemituum vilitatem referri ad Verbum Dei, qui sit iste qui plangat, statim sequitur: Vae mihi anima; quia periit revertens a terra: non quia dividamus Personas, ut impii faciunt; sed quo unus atque idem Filius Dei, nunc iuxta carnem, nunc iuxta Verbum loquatur Dei.