monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 15
Reliquum autem, ait, populum tradam gladio: ut mortem et iram Dei nullus effugiat. Alii ad Synagogam referunt, quae infirmata est, ut Ecclesiae cresceret multitudo; iuxta illud quod scriptum est: Sterilis peperit septem, sive plurimos: et quae multos habebat liberos, infirmata est . Unde et occidit ei sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas : et idcirco aeterna confusione cooperta est, perdens populum suum gladio spirituali.