monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 14
Infirmata est (sive abiecit, aut vacua facta est) quae peperit septem (sive plurimos); defecit anima eius: occidit ei sol, cum adhuc esset dies (aut medius dies). Confusa est, et erubuit: et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. Saepe diximus verbum Hebraicum SABA, vel septem, vel iuramentum sonare, vel plurimos. Unde et diversa est interpretatio: Aquila, Septuaginta et Theodotione, septem transferentibus: Symmacho, plurimos. Quae igitur erat dives liberis, orba subito facta est, et clara luce disperiit, et confusa est in solitudine sui.