monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 10
Et dispergam eos ventilabro in portis terrae (sive populi mei). Interfeci et perdidi populum meum; et tamen a viis suis non sunt reversi. Quid prodest saepius me rogari, cum a viis suis pessimis non revertantur, nec agant poenitentiam? Dispersi enim eos quasi ventilabro, ut purgarem aream meam.