monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 7
Quis enim miserebitur tui, Ierusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? Nullum enim potest, offenso Deo, pro flagitiis rogare peccantium; quia nec tam clemens potest creatura quam conditor esse, nec ita alienus externis, quomodo Dominus suis parcere.