monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.366 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 5
Et dabo eos in fervorem (sive commotionem et angustias) universis regnis terrae, propter Manassen filium Ezechiae regis Iuda, super omnibus quae fecit in Ierusalem. Legimus in Dierum volumine, Manassen post captivitatem et poenitentiam reversum in Ierusalem atque regnasse . Sed quomodo sanctorum merita descendunt ad posteros, sicut David et caeterorum: sic peccatorum flagitia, si liberi nepotesque similia gesserint, ad posteros perveniunt. Quod autem dicit: Dabo eos in fervorem, sive commotionem et angustias universae terrae, et sub Babyloniis ex parte completum est, et nunc expletur in toto, quando pessimum regem, et qui repleverit Ierusalem a porta usque ad portam cruore iustorum, populus imitatus est impius.