monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 3
Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? Dices ad eos: Haec dicit Dominus. Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus, gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum , et volatilia coeli et bestias terrae ad devorandum, et dissipandum. Quatuor plagas, quibus traditus est populus Iudaeorum, etiam Ezechielis prophetia demonstrat, gladium, pestilentiam, famem, bestias et captivitatem . Inter bestias autem canes quoque et volatilia intellige, quibus laceranda et devoranda, et dissipanda corpora tradita sunt.