monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 1
Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me (sive contra me) non est anima mea ad populum istum. Hos enim legimus irae Domini pro populo restitisse, et iam impendentem avertisse sententiam. Etsi, inquit, illi steterint, vel in conspectu meo, vel contra me, quorum uni dixit Deus: Dimitte me, et percutiam populum istum : tamen non exaudiam: quoniam consummata sunt scelera populi delinquentis.