monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 33
Tua enim sunt omnia; et quidquid boni est, sine te, cuius est, dari non potest. Dicamus hoc et contra haereticos, qui pluviam doctrinarum tribuere non possunt: et cum se coelos esse promittant, et de se scriptum glorientur: Coeli enarrant gloriam Dei : tamen imbres non possunt donare doctrinae. Solus est enim Deus qui suum instruat populum, et diversitates gratiae tribuat exspectantibus se.