monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 32
Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant: aut coeli possunt dare imbres? Nonne tu es, Domine Deus, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia haec. Post multos, variosque sermones redit ad titulum prophetiae, in quo scriptum est: quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sermonibus siccitatis. Ergo quod dicit, hoc est: quia daemonum simulacra non possunt pluere, nec coeli per se dare imbrem suum: ideo tu, Domine Deus noster, quem semper exspectavimus, in quem spes nostras convertimus et vota, tu da pluviam tuam.